monumenta.ch > Isidorus > 39
Isidorus, De Natura Rerum, XXXVIII. De signis tempestatis vel serenitatis. <<<     >>> XL. De Oceano.

CAPUT XXXIX. De pestilentia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXIX.---N. 1. Quidam dixerunt. Clementem significat, lib. VIII Recogn., cuius haec sunt verba: Quando pro peccatis . . . . . et caetera animantia.

Ibid. Quaeque. Hoc est, quaecunque, uti apud alios, et apud ipsum Isidorum alibi. Nonnulli habent pene omnia quae, alii solum quae. Versus Virgilii sunt 138 et seq. lib. III Aeneid. AREV.

]
Pestilentia est morbus late vagans, et contagio suo, quaeque tetigerit, polluens. Haec enim aegritudo non habet spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit. Quae sit vero causa huius pestilentiae quidam dixerunt: Quando pro peccatis hominum plaga, et correptio terris iniicitur, tunc aliqua ex causa, id est, aut siccitatis, aut caloris vi, aut pluviarum intemperantia aer corrumpitur. Sicque, naturalis ordinis perturbata temperie, inficiuntur elementa, et fit corruptio aeris, et aura pestilens, et oritur pernicies, et curruptelae vitium in homines, et caetera animantia. Unde et Virgilius: Corrupto coeli tractu miserandaque venit, Arboribusque satisque lues. [

2. Item alii aiunt pestifera semina rer. Operae pretium quibus ex verbis Lucretii quae restant huius capitis conflarit, inspicere. Is igitur ita lib. VI: . . . . . Primum multarum semina rerum Esse, supra docui, quae sint vitalia nobis. Et contra quae sint morbo mortique necesse est. Multa volare ea cum casu sunt forte cohorta, Et perturbarunt coelum, fit morbidus aer. Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque, Aut extrinsecus, ut nubes, nebulaeque superne Per coelum veniunt, aut ipsa saepe cohorta De terra surgunt, ubi putrorem humida nacta est Intempestivis pluviisque, et solibus icta. Nonne vides etiam coeli novitate et aquarum, Tentari procul a patria quicunque domoque Adveniunt, ideo quia longe discrepat aer. Et paulo post: Proinde ubi se coelum, quod nobis forte alienum est, Commovet, atque aer inimicus serpere coepit, Ut nebula, ac nubes paulatim repit, et omne Qua graditur conturbat, et immutare coactat. Fit quoque ut in nostrum, cum venit denique coelum, Corrumpat, reddatque sui simile, atque alienum, Haec igitur subito clades nova, pestilitasque, Aut in aquas cadit, aut fruges persidit in ipsas, Aut alios hominum pastus, pecudumque cibatus, Aut etiam suspensa manet vis aere in ipso. Et cum spirantes mistas hinc ducimus auras, Illa quoque in corpus pariter sorbere necesse est.

Ibid. Spirantes. Reponendum videtur spiramus, aut cum Lucretii versibus citatis, cum spirantes ducimus auras. AREV.

]
2. Item alii aiunt pestifera semina rerum multa ferri in aerem, atque suspendi, et in externas coeli partes, aut ventis, aut nubibus transportari. Deinde quaqua feruntur, aut cadunt per loca et germina cuncta ad animalium necem corrumpunt; aut suspensa manent in aere, et cum spirantes auras, illa quoque in corpus pariter absorbemus, atque inde languescens morbo corpus, aut ulceribus tetris, aut percussione subita exanimatur. Sicut enim coeli novitate, vel aquarum corpora advenientium tentari consueverunt, adeo ut morbum concipiant, ita etiam aer corruptus ex aliis coeli partibus veniens, subita clade corpus corrumpit, atque repente vitam exstinguit.